Акка, (aккa), soror germana aetate me praecurrens. Hoc vocabulo, praeposito pleramque nomine, alias quoque cognatas appello aetate me amecedentes, in his amitas, materteras, sorores patrueles, amitinas et consobrinas, iis exceptis, quae мăн-aккa appellantur. Eadem appellatione vicinorum filias atque eas, quae in propinquorum meorum vicinia habitant, puellas significo aliasque mulieres natu maiores in vico, ubi ipse genitus sum, natas. De hoc numero eae excipiuntur, quarum parentes mihi xăтa-тăxлaђă appellandi sunt. V. мăн aккa, acaннe, кyкaмaй.